- PSALTERIUM
- PSALTERIUMGraece ψαλτήριον, instrumentum Musicum, quô Psalmi decantabantur; unde vox ad ipsos Psalmos seu Hymnos significandos translata, uti supra diximus, in voce Psalmus. Cuius libri sacri (quô in Graecorum officiis nullus frequentior) inspectio, divinationis ergo prohibita in Capitulis Caroli M. de div. rebus ann. 789. c. 4. De codicibus vel tabulis requirendum, et ut nullus in Psalterio vel in Euangelio vel in aliis rebus sortiri praesumat, nec divinationes aliquas observare. Cuiusmodi Ρ῾αψῳδομαντείας speciei etiam mentio est, in Paenitentiali MS. Thuan. Requisisti sortes in codicibus, vel in tabulis, ut plures solent, qui in Psalteriis et in Euangeliis, vel in aliis huiusmodi rebus, sortiri praesumunt etc. Vide infra ubi de Sortibus Sanctorum. Aliter vero vox sumitur, apud Ioannem Episcopum Abrincensem de Offic. Eccles. In omnibus Horarum precibus semper, Miserere mei Deus: cui si placet, unum Psalterium Psalmorum subiungatur. Ubi septem Psalmi Paenitentiales, quibus Litaniae SS. subnecti consuevêre, videntur Psalterii nomine indigitari. Sed et eam precationis formulam, quam vulgo Rosarium nominant, sic appellari deprehendimus apud Eccl. Rom. Scriptores; eo quod 150. Psalmorum Davidicorum numerum referat, eorumque vice substituatur: cuius quidem Rosarii auctor vulgo habetur Dominicus, pro Sancto inter suos habitus. Vide Car. du Fresne in voce Capellina. Apud Paulum IC. tandem, Psalterium canticum vocatur, in alterius infamiam compositum, l. 5. Sentent. c. 4. uti annotavit Prateius, apud Ioann. Calvinum, Lexic. Furid. in voce Psalterium. Vide et supra Exodiarius, item Famosus. Tenebantur vero olim Clerici Monachique totum Davidis Psalterium memoriter tenere; dicereque solebat Augustinus, Sacerdotis nomen non mereri, qui id non possit. De Gregorio quoque Magno legitur, neminem eum in Episcopum consecrari permisisse, qui Psalmosignoraret, vide eum, l. 4. Ep. 21. 23. 45. etc. Quae causa fuit, quod Donatum Archidiacon. et Ioann. Sacerdotem, ad Praesulatum Ravennensem electos, sibique ab Exarcho Imperiali commendatos, reiecerit A. C. 595. uti refert Ughellus, Ital. Sacr. Tom. II. Vide quoque hîc passim, vocibus Palmata, Paenitentes etc. De Psalterio, instrumento, sic Scaliger, Poet. l. 1. c. 48. Alexander Citherius Psalterium refersit chordis. Aristoteles trigoni Psalteriimemint, cuius chordae essent intentae aeque omnes —— Durat etiamnum plectri usus in Hispania et Psalterii: cuius sonum miscent cum sono tibiae, locô tympani; quod idcirco Tympanum chordatum vocant, Itali Tabassum etc. Sed aliud id ab Heraeorum Psalterio, quod qualefuerit, non adeo exacte constat. Vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.